- SEXTUS
- I.SEXTUSCarthaginis locus, ubi Cyprianus martyrium subiit, Baronius ad A. C. 161. num. 22.II.SEXTUSCocidiani fil. ex Quintiliorum familia, memoratur Lampridio in Commodo, c. 4. Domus Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Cocidiani filius, specie mortis ad defectionem diceretur evasisse. Ubi Salmas. Condiani legit, vide supra in hac voce. Historiam Iuvenis huius, cuius mors astu mirô simulata, fuse exesequitur Dio, qui tamen non Condiani eum, sed alterius Quintilii, filium facit, Maximi videl. Κονδειανὸς Σέξτος, inquiens, ὁ τοῦ Μαξίμου υἱός. Vide Salmas. ad loc.III.SEXTUSMedicus de Empiricorum secta, saeculô 2. sub Antonino Pio, vixit. Scripsit libros 10. contra Mathematicos, et tres, de opinionibus Pyrrhoniorum: Item de Medicina animalium; quod opus est hominis Platonici. Item, Philosophus Pythagoricus, Auctor Enchiridii Sententiarum, quod Rufinus Latine vertit. Item, Africanus, auctor Chronologiae, et Κεςτῶν libb. 9. quos Alexandro Mameae inscripsit Possevin. in Appar. Gesner. in Biblioth. Voss. de Philos. et Phil. Sect.IV.SEXTUSPhilosophus Pyrrhonius, Plutarchi nepos, qui Praeceptor fuit Marc. Antonmi Imperatoris, Iul. Capitolin. in huius vita, c. 3. Potius inter praeceptores Marci Philosophi memoratur Capitolino: qui an is sit, cuius hodieque habemus Dissertationes adversus reliquas Philosophorum sectas, dubitant Erudit. Sane Pyrrhonium fuisse, scribit Suidas, qui libros 10. Σκεπτικῶν illum reliquisse testatur. Alius fuit Sextus, Philosophus Afer, qui itidem Sceptica scripsisse eidem dicitur. Hic enim Empirici cognomen habuit et ante Galenum, prioris contemporaneum, vixit. Vide Galenum Isagog. et Salmas. ad Capitolin. loc. cit. Meminit Capitolin. Sexti Philosophi, in Vero, c. 2. quem inter eos, quos hic unice amaverat, ponit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.